- POESIS
- POESISSimonidi Pictura tacens, Verulamio genus est doctrinae pleranque adstrictum, rebus solutum et licentiosum; ideoque ab eo ad Phantasiam refertur, quae iniqua et illicita prorsus rerum coniugia et divortia comminisci ac machinari solet. Cum autem varie considerari possit, illam quatenus est Historiae imitatio ad placitum, idem distinguit in Narrativam, Dramaticam ac Parabolicam. Quarum prima funda mentô prorsus nobili ex citata videtur, quod ad dignitatem humanae naturae inprimis spectat, adeoque Hereica appellari potest. Cum enim Mundus sensibilis Animâ rationali dignitate sit inferior, videtur Poesis haec humanae narurae largiri, quae Historia denegat; atque animo umbris rerum utcumque satisfacere, cum solida haberi non possunt. Ex ea namque firmum sumitur argumentum, magnitudinem rerum magis illustrem, ordinem magis perfectum, et varietatem magis pulchram, Animae humanae complacere: quam in Natura ipsa, post lapsum, reperire ullô modô possit. Dramatica, quae theatrum habet pro mundo, in Rebusp. modernis pro re ludicra habetur; nisi forte nimium trahat e Satyra; at Antiquis curae fuit, ut animos hominum ad Virtutem institueret: Quinetiam magnis Philosophis, veluti animorum plectrum quoddam censebatur. Hominum enim animos, cum congregati sunt, magis quam cum soli, affectibus ac impressionibus patere, Naturae quoddam secretum est. Parabolica, inter reliquas emineus, tamquam res sacra atque augusta merito semper habita est, ut cuius opera Religio ipsa usa est, et commercia divinorum cum humanis exercentur. Eôdem quoque doctrinae genere Sapientia olim tradita: Nam cum rationis humanae inventa et conclusiones tum novae adhuc et insuetae essent, vix illam subtilitatem capiebant ingenia humana, nisi propius eae ad sensum per huiusmodi simulacra et exempla deducerentur. Quare omnia apud illos fabularum omnigenarum et parabolarum, et aenigmatum et similitudinum plena fuerunt. Hinc tesserae Pythagoricae, aenigmata Sphingis, Aesopi fabulae et similia. Quinetiam apophthegmata veterum Sapientium fere per similitudines rem demonstrabant. Unde Menenius Agrippa, apud Romanos, gentem eô saeculô minime literatam, seditionem fabulâ repressit. Vide Francisc. Baconem a Verulamio, de Augm. Scientiar. l. 2. c. 13. Hinc tam late Poesis, quam Philosophia, patebat: ut enim haec vel Naturam docet, vel format mores; ita illa fabulis vel Naturae primis temporibus involvebat arcana, vel vitae tum privatae tum publicae rationem tradebat: prima proin Philosophia Straboni dicta. Quae causa, quod Horatius, l. 1. Ep. 1. v. 1. 2. 3. dicere neutiquam dubitet, moralem ac civilem vitam melius ab Homero doceri, quam Crantore et Chrysippo. Sane Poetas esse Morum ac vitae Magistros, non modo Pythagoraeorum, sed etiam Aristoxeni Musici sententia fuit: Ipse Plato moriens Sophronis mimos capiti subiectos habuisse legitur. Nec aliter differre Poesis ab Historia vel Philosophia videtur, nisi quod Philosophia doceat praeceptis, Historia exemplis veris, ipsa vero fictis quippe quae nascitur ex imitatione actionum, sive vilium ut in Comoedia et Satyris; sive praestantium ut in Epicis et Tragoedia, qua de re vide Voss. de Philosophia, c. 4. §. 5. et fusius de nat. ac constitutione Poeticae, cui adde Iulium Caes. Scaligerum, de Poetic. etc. Interim Ars haec, apud Romanos Martis illos pullos, principio contemptui habita est. Quocirca minime mirari oportet, si M. Fulvio Nobiliori vitio datum est, quod is, Consul cum esset, in Aetoliam provinciam Q. Ennium secum duxisset. Factum tamen postea, ut Principes quoque viri, auctô imperiô, domi forisque pace partâ, ad hanc studiorum partem animum inclinârint, summôque cultu atque honore illos habuerint, qui carmine absolvendô viderentur excellere, Crinitus, Praefat. libri de Poetis. Fuêreautem mox a primo bello Punico, Poeseos Latinae licet rudia quaedam initia, ut ex iis fabulis, quas Livius Andronicus et haud longe post eum Cn. Naevius populo dedisse leguntur, constat. Illustre dein incrementum coepit bellô Punicô secundô. Unde Porcius Licinius, post bellum hoc floruit, apud A. Gellum, l. 17. c. 21. ait,Poenicô bellô secundô Musa pinnatô graduIntulit se bellicosam in Romuli gentem feram.Quo etiam respexit Horatius, ubi de Populo Romano, l. 2. Ep. 1. v. 161.Serus enim Graecis admovit acumina chartis,Et post Punica bella quietus, quaerere coepit,Quid Sophecles et Thespis et Aeschylus utile ferrent, etc.At apud Graecos, imo et alios, Poesis prior oratione solutâ et Poetae antiquiores fuêre Historicis ac Πεζολόγοις. Vide supra, ubi de Oratione Soluta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.